

Epistola Canonica B. Jacobi*
Caput 3: Versus 1
Nolite.Sicut monui vos ad opera facienda, sic moneo ad vitanda stulta magisteria.Nolite plures.Multi fuere temporibus apostolorum, qui descendentes de Judaea Antiochiam, non bene eruditi in lege fidei, docebant, credentes ex gentibus debere circumcidi, et alios errores inducebant, quae veris praedicatoribus non parvum laborem quaestionis contulerunt. Hos ergo ab officio verbi removet, ne impediant veros praedicatores.Majus.[BED.]Qui indoctus officium docendi usurpat, et Christum non sinceriter nuntiat, majorem damnationem meretur quam si solus suo scelere periret; sicut contra, qui bene ministrat, gradum sibi bonum acquirit.